

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 1: Versus 24
Ex Pharisaeis.Id est, ex principibus Judaeorum, qui doctrinam non quaerunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum praedicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.